LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.18

lat tertullian stoa006 opp lat1

De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nune maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem. De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur, quantoque maguificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figurat(??)s, nec hoc solo, ne demorer cursum, quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam, sicut et Christus a Iudaeis, carnaliter fratribus, cum benedicitur (??) patre, etiam in haec verba, Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extime. Nam et in antenna, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur; unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit, deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisaeos (ex illis enim deducitur census isterum) spiritaliter interpretatur. Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo nervos utique eius clavis de- saevierunt. Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses post interdictam omni(??) rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde praedicabatur?

Provenance