LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.19

lat tertullian stoa006 opp lat1

Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem significari ludaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? Proinde et Esaias, Quoniam, inquit, puer est natus nobis Quid novi, si non de filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, mittamus lignum in panem eius, utique in corpus. Sic enim deus in evangelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intellegas corpori sui figuram panis dedisse cuius retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis humilitatem, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Iudaeorum, ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. Nisi forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas passionum ac per hoc etiam personarum ex diversitate praedicationum vindicetur. Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda, si in alium fuisset praedicatum. Nisi si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una voce Esaiae volo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est. Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurrectionem. Denique subiecit, Propterea ipse multos haereditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa gratiae huius pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum. post mortem utique per resurrectionem consecuturum.

Provenance