Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.2
lat tertullian stoa006 opp lat1
Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem praestat. Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. Nihil origine sua prius est in agnitione, qua nec in dispositione. Subito filius et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et divinum ex dispositione? Et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset qua per fldem profuturum. In quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indicertur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable