Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.22
lat tertullian stoa006 opp lat1
Habes et apostolorum opus praedicatum. Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropinquaverunt iustitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum. An non vel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores? Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio eius, utique synagogae; separamini, qui dominica vasa portatis. Iam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a deo. Sic et ab ipso Iudaismo divertentes, cum legis obligamenta et onera evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum: postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Quae dehinc passi sunt apostoli? Omnem, inquis, inquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat? Nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis, neque exprobrasset quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus. Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos quam et deinceps omnes fideles prophetavit signatos, illa nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis benedicite dominum deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia: Non est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et bene- dictio et laus et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable