LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.23

lat tertullian stoa006 opp lat1

Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. Primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo asper(??)amenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum veritate idola proiecit. Vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclsiam, templum scilicet et domum et civitatem dei. Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad loannem. Dehinc cum ea perseverantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula in vines vel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit sanctum Israelis. Sic et machaerae condicionalis comminatio, Si volueritis nec audieritis me, machaera vos comedet, probavit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt. Qui et in psalmo quinquagesimo octavo dispersionem eis postulat a patre: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum peroraus, Propter me haec, inquit, facta sunt vobis, in anxietate dormietis. Satis vane, si haec non propter eum passi sunt qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis, a crealoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis, in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam asseveraverant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti. Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis, sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum, — aut si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam, si adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis? Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipse aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit? Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut per maliliositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

Provenance