LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.24

lat tertullian stoa006 opp lat1

Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. Ceterum vester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae, et post decursum vitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant Iocorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FIDELIUM, et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio. Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos in civitate divini operis Hierusalem caelo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians alicui ulique caelesti civitati eum deputat. Hanc et Ezechiel novit, et apostolus loannes vidit. Et qui apud fidem nostram est novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de caelo pependisse, omni moeniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus vel amisimus a deo prospectam. Siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni caelestis, post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum. Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. Quid tibi videtur, cum Abrahae semen post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens Iacob filium suum, Det, ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. Nos enim primo ad caelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet, Quaerite primum regnum dei, et haec adicientur vobis. Ceterum ad Esau promittit benedictionem terrenam, et subicit caelestem de opimitate terrae, dicens, Erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem postea ad caelestia per evangelium credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes et alios descendentes, innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, domini constitutum esse iudicio. Cur autem, ut evigilavit et primum Ioci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste! Non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim viderat, templum dei et portam, eundem, per quem aditur caelum. Et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. Sed est et porta, quae recipit et quae perducit, strata iam a Christo. De quo Amos: Qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum illo erunt. Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum sponsae. Ita per illum ascensum ad caelestia regua tendentes miratur spiritus dicens, Volant velut qui sunt milvi, ut nubes volant, et velut pulli columbarum, ad me, scilicet simpliciter ut columbae. Auferemur enim in nubes obviam domino, secundum apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in terra et in caelo, qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: Audi caelum et in aures percipe terra. Et ego quidem, etiam si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam, expectarem aliquid et de caelo, a deo caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis vero per ipsum deum annuntiaretur. At tu hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum annuntiet. Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis; immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec domum ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus caeleate regnum repro(??)ittit, non habens caelum, quomodo et hominem praestitit non habens carnem? O phantasma omne! O praestigia magnae etiam promissionis!

Provenance