Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.3
lat tertullian stoa006 opp lat1
Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit, siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est si inde se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo quod posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes virtutibus creatoris, et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. Quamquam, et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret. Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur? Hoc est ergo quod exigit, nec deum nec Christum tuum credi, quia et dens ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit.