Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.4
lat tertullian stoa006 opp lat1
Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut displicentis, ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse quam sciretur fuisse. Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum venerit. Nam cum intueor dominum eius tanto aevo patientissimum acerbissimi creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. Ceterum paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseveraverit. Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit exhiberi. Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidve turbavit? Atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero eius tam propere. Alterum vero iam dudum debuerat traduxisse, alterum nondum. Ne illum quidem tam diu saevientem sustinuisse, istum vero adhuc quiescentem inquietasse! circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe varius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum, et vanus utrobique. Non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. Manet et creator, qualis omnino est; veniet et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post creatorem, quem emendare non valuit? Quid ante Christum eius revelatus est, quem revocare non potuerit? Aut si emendavit creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda praecederent: ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum rursus adveniet, ut primo quidem adventu processerit adversus crea- torem, legem et prophetas destruens eius, secundo vero procedat adversus Christum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est, aut si iam hinc perfecta res est eius, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable