Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.5
lat tertullian stoa006 opp lat1
His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus video aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixtae obtundant lectoris intentionem. Duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris. Unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam et divinitati competit quaecunque decreverit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis apud quam uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, iam visum atque ita iam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam vero non averti a sputaminibus. Sive enim Christus iam tunc in semetipsum secundum nos sive prophetes de semetipso secuudum Iudaeos pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. Alia species erit qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, non tamen ut de glebis credas te unquam placentas et Samias coacturum; quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit, dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum. Sicut et praedicans de nationum conversione, Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. Et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bubus terentibus os liberum non de bubus, sed de nobis interpretetur, et petram potui subministrando comitem Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio de homine praedicatum est relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.