Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.6
lat tertullian stoa006 opp lat1
Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae. Cum igitur haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet qui semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui venit non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat errare ludaeos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum quos credibile fuerat errasse. Porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem affirmant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a creatore. Auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et, Aure audietis, et non audietis, et oculis videbitis, et non videbitis: incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis videant et corde coniciant et convertantur, et sanem illos. Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum, et concludente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum secundum Io(??)lem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agni- tionis et intellegentiae viribus, sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis et prudentibus eorum, id est pharisaeis, pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem, et oculis visuro, et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? Sed et cum exprobrat per eundem Esaiam, Filios generavi et exaltavi, at illi me reiecerunt: agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit et populus me non intellexit. Nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus nostri, Christus dominus, qui ah initio vicarius patris in dei nomine et auditus sit et visus, scimus ipsius voces eiusmodi fuisse iam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri praedicabantur, Dereliquistis dominum et in iram provocastis sanctum Israel. Si vero non in Christum, sed in ipsum potius deum volueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque revinceris. Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos qui patrem non agnoverint nec filium agnoscere poluisse per eiusdem substantiae conditionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors. His ita dispectis iam apparet quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes. Qui enim extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, cum intellegere non potuissent de quo semper fuerat praedicatum? Id enim intellegi vel non intellegi capit quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam vel agnitionis vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae eventum. Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in indicium et suo iure punierint, alienum scilicet non iudicaluri. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse videantur qui nec hominem eius ut alienum iudicaverunt.