LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.7

lat tertullian stoa006 opp lat1

Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum muluatus in hac argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntians, et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem, de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli, tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, aderat in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in sevum, quae non auferetur, et regnum eius, quod non vitiabitur, tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum. Tempestivus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. Tunc et cognoscent eumz qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanae. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, Nativitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, verus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in dues adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, debinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et houore. Si enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eundem dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem adiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis. Alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.

Provenance