Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.9
lat tertullian stoa006 opp lat1
In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior. Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius. Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem. Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem, aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et qui- dem verbo aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit, sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Difficilius deo mentiri quam carnis veritatem undeunde producere, licet non natae. Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit et innata: humana vere propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed undeunde sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando.