LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.1

lat tertullian stoa006 opp lat1

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum iam evangelium eius provocamus, quod interpotando suum fecit. Et ut fidem instrueret, dotem quandam commentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum et ad separationem legis et evangelii coactum, qua duos deos dividens, proinde diverses, alterum alterius instrumenti, vel, quod magis usui est dicere, testamenti, ut exinde evangelio quoque secundum Antitheses credendo patrocinaretur. Sed et istas proprio congressu cominus, id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso evangelio, cui procurant, retunderentur; quamquam tam facile est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant, nostrae iam Antitheses adversus Marcionem. Atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud creatorem, alium in nova apud Christum. Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, legis disciplinas, dum tamen tota diversitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. Olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex Hierusalem. aliam utique legem aliumque sermonem. Denique iudicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per novam legem evangelii et novum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra, et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est feros et saevos quondam animos convertunt in sensns probos et bonae frugis operarios. Et rursus: Audite me, audite me, et populus meus et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in lucem nationum, quo iudicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per evangelii legem atque sermonem. Haec erit lex et apud David, invituperabilis, qua perfecta, convertens animam, utique ab idolis ad deum. Hic erit et sermo, de quo idem Esaias, Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra. Compendiatum est enim novum testamentum et a legis laciniosis oneribus expeditum. Sed quid pluribus, cum manifestius et luce ipsa clarius novatio praedicetur a creatore per eundem? Ne rememineritis priorum, et antiqua ne recogitaveritis: Vetera transierunt, nova oriuntur: Ecce facio nova, quae nunc orientur. Item per Hieremiam: Novate vobis novamen novum, et ne severitis in spinas, et circumcidimini praeputio cordis vestri. Et alibi: Ecce venient dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum novum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem eorum ad educendos eos de terra Aegypti. Adeo pristinum testamentum temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur. Nam per Esaiam, Audite me et vivetis, et disponam vobis testamentum aeternum, adiciens sancta et fidelia David, ut id testamentum in Christo decursurum de- monstraret. Eundem ex genere David, secundum Mariae censum, etiam in virga ex radice Iesse processura figurate praedicabat. Igitur si alias leges aliosque sermones et novas testamentorum dispositiones a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia, Non est voluntas mea in vobis, inquit dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificaium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem ex diversitate. Sicut enim nihil demutatum quod non diversum, ita nihil diversum quod non contrarium. Eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diversitate cuius fuerit demutatio ex innovatione. Qui disposuit demutationem, iste instituit et diversitatem; qui praedicavit innovationem, iste praenuntiavit et contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid Antitheses exemplorum distorques adversus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus eius potes recognoscere? Ego, inquit, percutiam, et ego sanabo: Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo, condens scilicet mala et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae iubet et iubentem quae prohibet. Cur ergo non et Antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris? Nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum. Prius itaque debueras alium deum luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis, alium evangelii asseverasse. Ceterum praeiudicatum est ex manifestis, cuius opera et ingenia per Antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.

Provenance