LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.11

lat tertullian stoa006 opp lat1

Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi profanum. Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre. Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. Si enim male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat, sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene vale- bant, quibus medicus necessarius non erat. Quale est autem ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum ad quem pertinent qui languent. Unde autem et Ioannes venit in medium? Subito Christus, subito et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi. Ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc illud tuebor, ut demonstrem et loannem Christo et Christum loanni convenire, utique prophetae creatoris, qua Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, loannis ordinem frustra frustratus. Si enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam vociferator in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio. Nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. Adeo loannis erat Christus et Ioannes Christi, ambo creatoris et ambo de lege et prophetis, praedicatores et magistri. Sed et Christus reiecisset loannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. Teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino, induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritua ad ipsum, Et circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium arcessit. Siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas. Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc nomen est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae novitatis assuisti. In quo alter creator, velim discere, cum per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne a veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum nemo inicit veteri vestimento nisi eui non defuerit et vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est, qui lubeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo aliens sua adiungit, ut ab alienis separare possit. Separatio per coniunctionem capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. Et tamen sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum, diversum, sed non contrarium. Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares.

Provenance