Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.12
lat tertullian stoa006 opp lat1
De sabbalo quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere potuisse, si non dominum sabbati circumferret Christus. Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum eius impugnare. Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam. Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. Cetera de sabbato ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per lesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur; etiam si odio insecutus est sollemnissimum ludaeorum diem, ut Christus non ludaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea. Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli; ea die spicas decerptas manibus efilixerant, cibum operati ferias ruperant. Excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid ludam cum mei domini veritate), scripti et voluntatis. De scriptura enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus est, veniam ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. Bene igitur quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione; bene quod et affectum creatoris expressit in sabbato non ieiunandi honore. Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessilatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? Exinde observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem; fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter eam indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam cum de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio suo exequitur, non de divino. Opus autem salutis et incolumitatis non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare, an perdere? ut id operis permittens quod pro anima facturus esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae omni. Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur. Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille qui instituit. Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. Sed etsi odium alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecuuque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae per eundem postea propheten vera et delicata et non profananda pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit et supra in causa di(??)cipulorum pro anima operatus (esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, operum differentiam illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. In quo die si et Helisaeus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.