Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.13
lat tertullian stoa006 opp lat1
Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et, utique auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recoguosce. In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris. Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem. De voce autem noeturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et exandies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum? Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. Huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex patris, proinde ut et Iapides solidi fide, quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, bunc vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? Si ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent. An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion dicet homo, et homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: Ecce isti veniunt de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circutum oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra: Vides ignotos et extraneos, et dices cordi tuo, Quis istos genuit mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.