Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.14
lat tertullian stoa006 opp lat1
Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum, ut ita dixerim, Christi, Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Graeco est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit, cor meum sermonem optimum. Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus creatoris ingressus est, per huiusmodi dictionem semper mendicos et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris. Revera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum, tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim prout incidit res pelenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo et mendico, et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite. Item psalmus septuagesimus primus: Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei. David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes. Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et iniustitia redimet eorum animas, et honoralum nomen eorum in conspectu ipsius. Item: Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes, quae dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem. Item: Quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra, et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis, spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi, utique in regno suo, et in thronis gloriae, utique regalibus. Per Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris? Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? Et rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes enim scribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. Quae iudicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii. Iudicate pupillo, et iuste tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris est, eius erit et regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum pertinent ii quibus repromittitur. Nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bene quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter, leviter advenient, velociter, qua properantes sub finibus temporum, leviter, quia sine oneribus pristinae legis. Non esurient, neque sitient. Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt mihi, saturabuntur, vos autem esurietis: ecce, qui serviunt mihi, bibent, vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit, dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. Decurre sententiam Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi, exultabunt in iocunditate, vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi, oblectabuntur, vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. Scilicet etiam psalmus cxxv., Qui seminant, inquit, in lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum et humilium et eaurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. Beati mendiei, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me curare obtritos corde: Beati, qui esuriunt, quoniam saturabuntur; advocare languentes: Beati, qui plorant, quoniam ridebunt; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est qui se ad haec venturum praedicavit, aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim fortasse, mandaverit Christo Marcionis, Beati critis, cum vos odio habebunt homines et exprobrabunt, et eicient nomen vestrum, velut malum propter filium hominis. Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum creatorem Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. Et utique si nondum venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.