LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.15

lat tertullian stoa006 opp lat1

Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum, sibi asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum, adquorum venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, vel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei qui nec propria cuiusque castigat. Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Indaeorum affirmatam volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent. Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillaverunt ad quorum destructionem post tantum aevi deus optimus motus est. Sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit enm se esse qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit. Sed fit nobis quaestio de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. Et quid causae interest, quando et admonitio non fit sine aculeo comminationis, maxime per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio eius erunt qui norit irasci. Nemo enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid faciat, nisi qui factum vindicabit. Nemo vindicarit, nisi qui norit irasci. Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. Quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam quam ad maledictionem praocavendam. Nam et ita praemiserat: Ecce posui ante vos benedictionem et maledictionem. Quod etiam in hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est ille qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? Infirma commendatio est quae de alterius destructione fulcitur. Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmavit. Si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. Tunc, si Vae creatoris est quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei incuriam, per quae Vae merentur a creatore. Sed quomodo non eiusdem sit divites reprobare qui supra mendieos probarit? Nemo non contrarium eius quod probaverit reprobat. Itaque si creatori deputabitur maledictio in divites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christo creatoris est. Si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eiusdem imponetur et maledictio in divites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus quo duo dei flunt, sublstoque discrimine supererit unum deum renuatiari creatorem. Igitur Vae si et vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam, locupletantis Salomonem. Sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare quae sciebat deo grata, sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit. Quamquam et divitias praestare non incongruens deo sit, per quas et divites solatio iuvantur et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. Sed accidentia vitia divitiis illa in evangalio quoque Vae divitibus adscribunt, Quoniam, inquit, recepistis advocationem vestram, utique ex divitiis de gloria earum et saecularibus fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, cum manducaveris, et repletus fueris, et domus magnas aedificaveris, pecoribus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro exal- tetur cor tuum, et obliviscaris domini dei tui. Quemadmodum et Ezechiam, regem thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum, apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. Sic et per Hieremiam quoque edidit, Ne glorietur dives in divitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. Sic et in filias Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: Dilatavit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magui et divites (hoc erit Christi Vae super divites), et humiliabitur homo, utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur vir, utique ob substantiam honorabilis. De quibus et rursus: Ecce dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes. Qui magis quam divites? quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis. A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII., Ne timueris, inquit, cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur, non tollet omnia, nec descendet cum ille gloria sua. Item in LXI., Ne desideraveritis divitias, et si relucent, ne adieceritis cor. Id ipsum postremo verbum Vae olim per Amos in divites affluentes delitiis destinatur. Vae enim, inquit, qui dormiunt in lectis eburneis et delitiis fluunt in toris suis, qui edunt hoedos de gregibus caprarum et vitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tanquam perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia, qui bibunt vinum liqnatum, et unguentis primariis unguntur. Igitur etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem divites, etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in divites comminationem per Vae Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit Vae etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. His respondebunt illa quae supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem: Ecce, qui mihi serviunt, saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati estis: et ecce, qui mihi serviunt, oblectabuntur, vos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. Sicut enim in psalmo: Qui seminant in lacrimis, in laetitia metent, ita in evangelio: Qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. Haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit. Vae, cum vobis benedixerint homines. Secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. Aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: Populus meus, qui vos beatos dicunt, seducunt vos et vias pedum vestrorum disturbant. Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in homine. Nam et in psalmo CXVII: Bonum est confidere in domino quam confidere in homine, et bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. Ita totum quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum.

Provenance