Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.16
lat tertullian stoa006 opp lat1
Sed vobis dico, inquit, qui auditis (ostendens hoc olim mandatum a creatore, Loquere in aures audientium), diligite inimicos vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos calumniantur. Haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam: Dicite, fratres nostri estis, eis qui vos oderunt. Si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit, qui eos fratres deputari praecepit. Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens, et super tunicam pallio quoque cedi. Plane haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. Atque adeo hoc statim renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? Si per Zachariam praecepit, ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, sed nec proximi. Nam et rursus, Malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis patientiam indixit iniuriae qui indixit oblivionem. Sed et cum dicit, Mihi vindictam, et ego vindicabo, proinde patientiam docet vindictae expectatricem. In quantum ergo fidem non capit ut idem videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo in vicem iniuriae exigere qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit, non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdieta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat talione, opposito, ut unusquisque respiciens licentiam secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. Facilius enim vim comprimi scit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis. Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret, qui minus fideret, leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum Christus et revelavit et compotem fecit, mandans alteriusq quoque maxillae oblationem, ut tanto magis vicem iniuriae extingueret quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. Ita si quid Christus intulit, non adversario, sed adiutore praecepto, non destruxit disciptinas creatoris. Denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, considerem, non consistet, si non est creatoris, qui vindictam repromittit, qui iudicem praestat. Alioquin si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed et amplius et pallium concedendi, is mibi imponit qui non sit me defensurus, in vacuum patientiam praecepit, non exbibens mihi mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debueral, si ipse non praestat, aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest iniuriam vindicari. Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur. Ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura prae impumtatis securitate. Sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, violentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere. Omni petenti te dato, utique indigenti, vel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. Ne quis ergo indigeat, datori imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris. Non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuns, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. Et plus hic. Non enim petenti iubet dari. Sed non sit, inquit, indigens in te, id est cura ultro ne sit; quo magis petenti praeiudicat dandum, etiam in sequentibus. Si autem fuerit indigens e fratribus tuis, non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre indigente. Aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit. Fenus enim nisi petenti dari non solet. Sed de fenore postmodum. Nunc si qui voluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum vero omnibus petentibus, ut hoc sit novum atque diversum, immo unum erit ex his per quae lex creatoris erit in Christo. Non enim aliud Christus in omnes praecepit quam quod creator in tratres. Nam elsi maior est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante deberet in proximos. Quis enim poterit diligere extraneos? Quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos qui in proximos primus est, eiusdem erit secundus gradus cuius et primus, facilius quam ut eius sit secundus cuius non extitit primus. Ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea in extraneos, et secundum rationem dispositionis suae primo in Indaeos, postea et in omne hominum genus. Ideoque quamdiu intra Isra(??)lem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat, at ubi Christo dedit gentes haereditatem et possessionem terminos terrae, et coepit expungi quod dictum est per Osee: Non populus meus, popalus meus, et non misericordiam consecuta, misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in vocatione. Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in haereditatem gentium accepit. Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita et vos facite illis. In isto praecepto utique alia pars eius subauditur. Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos ne faciatis illis. Hoc si novus deus et ignotus retro et nondum plane editus praecepit, qui me nulla ante hac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi vellem, non facere quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim et id nec aliis faciam quod mihi nolim. Non enim definiit quid mihi atque aliis debeam velle vel nolle, ut ad legem voluntatis parem factum et possim alii non praestare quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium et eiusmodi bona, proinde et alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, iniuriam, contumeliam, fraudem et eiusmodi mala. Denique hac inconvenientia voluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi. Nam etsi natura bonum et malum notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum convenientia voluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum com- pendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. At enim creator meus et olim et ubique praecepit indigentes, pauperes et pupillos et viduas protegi, iuvari, refrigerari; sicut et per Esaiam: Infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito. Item per Ezechielem de viro iusto: Panem suum dabit esurienti, et nudum conteget. Satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis quae mihi velim fieri. Proinde denuntians, Non occides, Non adulterabis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, docuit ne faciam aliis quae fieri mihi nolim; et ideo ipsius erit praeceptum in evangelio qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, praedicabatur.