Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.17
lat tertullian stoa006 opp lat1
Hic nunc de fenore cum interponit, Et si feneraveritis a quibus bus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem viro iusto: Pecuniam, inquit, suam fenori non dedit, et quod abundaverit, non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura. Prius igitur fuit ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. Hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis evangelio. Quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. Nam et supra, Et pignus, inquit, reddes dati; utique si non sit solvendo, quia solutori utique pignus restituendum esse utcunque non scriberet. Multo manifestius in Deuteronomio: Non dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo. Adhuc clarius supra: Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui invocata est. Porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo (plus enim est, etsi exsoluturo, cum reposci vetat), quid aliud docet quam non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et eritis filii dei. Nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet qui nobis filios facere non permisit auferendo connubium. Quomodo in id nomen allecturus est suos quod iam erasit? Filius spadonis esse non possum, maxime cum patrem habeam eundem quem et omnia. Nam tam pater omnium qui conditor universitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. Et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos, unum. Denuo factus filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum de suo halitu movit. Ille me nunc rursus filium nuncupat, iam non in animam, sed in spiritum pariens. Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos. Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne creator videretur. Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? Quomodo suavis, a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suavitatis qua soles et imbres qui feneraverat? non recepturus ab humano genere, ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet. Vere suavis etiam spiritalibus commodis. Eloquia enim domini dulciora super mel et favos. Ille igitur et ingratos suggillavit qui gratos experiri merebatur, cuius solem et imbres tu quoque Marcion ingratus habuisti. Ceterum tuus non poterat iam queri ingratos, qui non paraverat gratos. Misericordiam quoque praecipiens, Estote, inquit, misericordes, sicut pater vester misertus est vestri. Hoc erit, Panem infringito esurienti, et si sine tecto, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito, et, Iudicate pupillo, et iustificate viduam. Agnosco doctrinam eius veterem qui mavult misericordiam quam sacrificium. Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit? Nolite iudicare, ne iudicemini. Nolite condemnare, ne condemnemini. Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem, qua mensi eritis mensura, remetietur vobis. Ut opinor, haec retribationem pro meritis provocatam sonant. A quo ergo retributio? Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus: si a creatore, ut a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam vel timendam, prout quisque iudicaverit aut condemnaverit aut dimiserit aut mensus fuerit: si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. Eligant itaque Marcionitae ne tanti sit de magistri regula excidere quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. Sed caecus caecum ducit in foveam. Credunt aliqui Marcioni. Sed non est discipulus super magistrum. Hoc meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator. Eximat et de oculo sue trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam revincat. Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim, nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem. Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis. Multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur quae Christus in homines allegorizavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere hucusque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo revelstum. In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror. Nisi quod etiam latrones timent. Nullum maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui. Tam diu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem adhuc norant nec alium deum appellabant quam quem solum norant. Si ita est, quis videbitur dixisse, Quid vocas, domine, domine? Utrumne qui nunquam hoc fuerat vocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? Quis item adiecisse potuisset, Et non facitis quae dico? Utrumne qui cum maxime edocere temptabat, an qui a primordio ad illos et Iegis et prophetarum eloquia mandaverat? Qui et inobaudientiam illis exprobrare posset, etiam si nunquam alias exprobrasset? Porro qui ante Christum, Populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me, contionatus est, veterem utique illis, contumaciam imputabat. Alioquin quam absurdum, ut novus deus, novus Christus, novae tantaeque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?