LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.18

lat tertullian stoa006 opp lat1

Proinde extollenda fide centurionis incredibile si is professus est talem se fidem nec in Isra(??)le invenisse ad quem non pertinebat fides Isra(??)lis. Sed nec exinde pertinere poterat adhuc cruda ut probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla. Sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti? Quoniam si ita esset, dixisset talem fidem nec in Isra(??)le unquam fuisse, ceterum dicens talem fidem debuisse se invenire in Isra(??)le, qui quidem ad hoc venisset ut eam inveniret, deus scilicet et Christus Isra(??)lis, quam non suggillasset nisi exactor et sectator eius. Aemulus vero etiam maluisset eam talem inventam, ad quam infirmandam et destruendam magis venerat, non ad comprobandam. Resuscitavit et mortuum filium viduae. Non novum documentum. Hoc et prophetae creatoris ediderant, quanto magis filius? Adeo autem in illud usque momenti nullum alium dominus Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes, Magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum suum. Quis deus? Utique cuius populus, et a quo prophetae. Quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat, aut quale est ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens ut errori eorum mederetur? Sed scandalizatur Ioannes auditis virtutibus Christi, ut alterius. At ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. Ipso iam domino virtutum sermone et spiritu patris operante in terris et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex forma prophetici moduli in Ioanne egerat praeparaturam viarum dominicarum, abscedere iam ab Ioanne, redactam scilicet in dominum, ut in massalem suam summam. Itaque Ioannes communis iam homo, et unus iam de turba, scandalizabatur quidem qua homo, sed non qua alium Christum sperans vel intellegens, qui neque eundem speraret, ut nihil novi docentem vel operantem. Nemo haesitabit de aliquo quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Ioannes autem certus erat neminem deum praeter creatorem, vel qua Iudaeus, etiam prophetes. Plane facilius quasi haesitavit de eo quem cum sciat esse an ipse sit nesciat. Hoc igitur metu et Ioannes, Tu es, inquit, qui venis, an alium expectamus? simpliciter inquirens an ipse venisset quem expectabat. Tu es, qui venis, id est qui venturus es, an alium expectamus? id est an alius est quem expectamus, si non tu es quem venturum expectamus? Sperabat enim, sicut omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, ipse scilicet dominus, qui venturus expectabatur. Atque adeo hoc erat Ioannis scandalum quod dubitabat ipsum venisse quem expectabant, quem et praedicatis operationibus agnovisse debuerant, ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiaverit Ioanni. Quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis perversum, ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. Multo perversius, si et testimonium Ioanni perhibet non Ioannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; eleganter ad superiorem sensum scandalizati Ioannis commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Ioannem iam advenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: Tu es, qui venis, an alium expectamus? Praecursore enim iam functo officium, praeparata via domini, ipse erat intellegendus cui praecursor ministraverat, maior quidem omnibus natis mulierum, sed non ideo subiecto ei qui minor fuerit in regno dei; quasi alterius sit dei regnum in quo modicus quis maior erit Ioanne, alterius Ioannes qui omnibus natis mulierum maior sit. Sive enim de quocunque dicit modico per humilitatem, sive de semetipso, quia minor Ioanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Ioannem potius quam ad Christum (Quid existis videre in solitudinem?), tantundem et creatori competit et Ioannem ipsius esse maiorem natis mulierum, et Christum vel quemque modicum, qui maior Ioanne futurus sit in regno aeque creatoris, et qui sit maior tanto propheta, qui non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Ioannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. Illius autem peccatricis feminae argumentum co pertinebit, ut cum pedes domini esculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, un- guento perduceret, solidi corporis veritatem, non phantasma inane, tractaverit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit veniam, praeponere solitum sacrificio. Sed et si paenitentiae stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificatam ab eo audiit, Fides tua te salvam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat, Iustus ex fide sua vivet.

Provenance