Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.20
lat tertullian stoa006 opp lat1
Quis autem iste est qui et ventis et mari imperat? nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris? Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consueverant. Inspice Exodum, Marcion, aspice mari rubro, vastiori super omnia stagna Iudaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrinque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem virgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri servierunt. Lege extorri familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset. Nam cum transfretat, psalmus expungitur. Dominus, inquit, super aquas multas. Cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur. Dispargens, inquit, aquas itinere. Cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absolvitur. Comminans, inquit, mari et arefaciens illud, utique cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugna- torem spiritalium hostium spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello psalmus possit videri pronuntiasse, Dominus validus, dominus potens in bello. Nam cum ultimo hoste morte proeliatus, per tropaeum crucis triumphavit. Cuius autem dei filium Iesum legio testata est? Sine dubio cuius tormenta et abyssum noverant et timebant. Nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti dei virtus operaretur in terris, quia verisimile non est creatorem ignorasse. Si enim alium supra se deum ignoraverat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. Quod autem dominus comperisset, iam et universae familiae innotuisset in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli quo peregriua divinitas conversaretur. In quantum ergo et creator scisset eam, et substantiae eius, si fuisset, in tantum, quia nulla fuit, non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. Non enim depetunt ab alio quod meminissent petendum sibi a creatore, veniam scilicet abyssi creatoris. Denique impetraverunt. Quo merito? Quia mentiti erant, quia saevi dei filium eum fecerant? Et qualis erit qui mentitos iuvabat, qui infamantes sustinebat? Sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem cognoverunt daemones, Iesum iudicem et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo. Ignorantiam enim et ego adscribere ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a femina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. Quis me, inquit, tetigit? Etiam excusantibus discipulis perseverat in ignorantiae voce. Tetigit me aliquis, idque de argumento affirmat. Sensi enim virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? Sciebatne per- sonam? Et cur quasi ignorans loquehatur? Ut confessionem certe provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat, quasi ignorans, Adam ubi es? Habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. Sed et hoc qui adversarius legis, ut, quia lex a contactu feminae sanguinantis summovet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare. O deum non natura beneficum, sed aemulatione! At enim, si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit, Fides tua te salvam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? Sed hanc vis mulieris fidem constituere qua contempserat legem. Et cui credibile ut mulier nullius adhuc dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem deum credens? quem spernens? Creatorem? Certe enim ex fide tetigit. Si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, ecquomodo legem eius inrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide creatoris. Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit et ex fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? Dicam. Fides haec fuit primo qua deum suum confidebat misericordiam malie quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. Itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. Sed et illud recogitavit, ordinarium et soliemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari qui veniat ex officio naturae, non ex vitio valetudinis. Illa autem ex vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae auxilium necessarium sciebat. Atque ita potest videri legem non inrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum. Nisi credideritis, inquit, non intellegetis. Hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum cre- debat creatorem, eius fidei se deum respondit quam probavit. Nec illud omittam, quod, dum tangitur vestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut aemulus legis mentiebatur, qui non vere polluebatur.