Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.22
lat tertullian stoa006 opp lat1
Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri. Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus. Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit. Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con- venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu? (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues, lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est. In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit. Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci- pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua, et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.