LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.26

lat tertullian stoa006 opp lat1

Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saevo et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum ex discipulis quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Ioannes discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret orandum. Hoc qui praesumpserat, prius est probet alium deum editum a Christo. Nemo enim ante voluisset orare nosse quam didicisset quem oraret. Igitur si didicerat, proba. Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Ioannis orabant. Sed quia et Ioannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non immerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter, deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. Ita et ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat. Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce. Cui dicam, Pater? ei qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit? A quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur, au a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super squas ferebatur? Eius regnum optabo venire quem nunquam regem gloriae audivi, an in cuius manu etiam corda sunt regum? Quis dabit mihi panem cotidianum? qui nec milium mihi condit, an qui etiam de caelo panem angelorum cotidianum populo suo praestitit? Quis mibi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? Quis non sinet nos deduci in templationem? quem poterit temptator non timere, an qui a primordio temptatorem angelum praedamnavit? Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. Proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inveniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse qui peto? Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inveniam? Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit. Apud (??)um ergo quaeram? Si salutem et vitam, et has apud creatorem? Nihil alibi quaeretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat. Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum functus. Denique si accipere et invenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi qui petiit et quaesivit et pulsavit, intellege haec a creatore mandari et repromitti. Ille enim deus optimus ultro veniens ad praestandum non suo homini nullum illi laborem nec instantiam indixisset. Iam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti. Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. Itaque ad cum pulsat ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, crealoris est tempus. Illius et serum cuius saeculum et saeculi occasus. Ad deum autem novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem. Creator est qui et ianuam olim nationibus clauserit, quae olim pulsabatur Iudaeis; is et exsurgit et dat, et si iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem quem etiam appellas creatorem. Ipse est qui scit quid filii postulent. Nam et panem petentibus de caelo dedit manna, et carnem desiderantibus emisit ortygometram; non serpentem pro pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum pro bono cuius utrumque sit. Ceterum deus Marcionis non habens scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat, sed ille qui habens et scorpium non dat. Itaque et spiritum sanctum is dabit apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset), in Beelzebub dictus eicere daemonia, Si ego, inquit, in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? hac voce quid magis portendit quam in eo eicere se in quo et filii eorum? In virtute scilicet creatoris. Nam si putas sic accipiendum: Si ego in Beelzebub, filii vestri in quo? quasi illos suggillaret in Beelzebub eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebub eiciebant, sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: Quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone appropinquavit in vos regnum dei? Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt. Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum, validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum dei dixit non alterius intellegendum quam eius apud quem hoc erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cuius et virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, prinoipem daemoniorum, quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. Ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus et officiis quem, licet intergro mundo, vel sic potuisset videri superasse validior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur, in terram defiuendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? Exclamat mulier de turba, Beatum uterum, qui illum portasset, et ubera, quae illum educassent. Et dominus, Immo beati, qui sermonem dei audiunt et faciunt. Quia et retro sic reiecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores dei praefert. Nam nec hic mater assistebat illi. Adeo nec retro negaverat natum. Cum id rursus audit, rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet.

Provenance