Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.27
lat tertullian stoa006 opp lat1
Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore. Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur. Ecce inaequalis et ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, iubet omni pelenti dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et Vae ingerit pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari si alium deum promulgasset. Ideo et tunc pharisaeus, qui illum vocaret ad prandium, retractabat penes se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem, qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; quia et pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora au- tem vestra non emundatis, id est animam; adiciens, Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio. Subiungit enim, Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. Porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina a quo illis et figurate vasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei praetereuntes, obiurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi ouius et rutam et mentam ex forma legis de decimis offerebant? Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei utique cui maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet. novo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia vetuit eiusmodi sperandi et confidenti in hominem, idem et affectatores principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora Iegis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? quae ipsi de sue exaggerabant, docentes praecepta, doctrinas hominum, com- modorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis vidua in rapinam et pupillus in praedam. De quibus idem Esaias: Vae qui valent in Hierusalem; et rursus: Qui vos postulant, dominantur vestri. Qui magis quam legis doctores? Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem Vae audiunt etiam quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat xelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem? Quam vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet (Nisi enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? Si obtrectator, placere debebant et praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. Sed haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saevum, erga quem delinquentes Vae habituri essent. Et quis saevum non potius timeret provocare deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum creatoris.