Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.28
lat tertullian stoa006 opp lat1
Merito itaque non placebat illi hypocrisis pharisaeorum, labiis scilicet amatium deum, non corde. Cavete, inquit discipulis, a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. Odit contumaces patris filius, non vult suos tales existere in illum, non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cuius exemplum a discipulis caveretur. Ita pharisaeorum prohibet exemplum. In eum prohibebat illud admitti in quem admittebant pharisaei. Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clavem agnitionis habens nec ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit, Nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur; ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti revelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes, Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex evangelii promulgatione. Dehinc conversus ad discipulos, Dico autem, inquit, vobis, amicis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem. Sed iis erit Esaias praedicens: Vide quomodo iustus aufertur, et nemo advertit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: Timete eum qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; creatorem utique significans: Itaque dico vobis, hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi si quem timeri iubet offendi vetat, et quem offendi vetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. Sed habeo et de sequentibus sumere. Dico enim vobis, omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem abillis. Hi ergo erunt quos supra praemonet ne timeant tantummodo occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem: Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset. Si enim confessorem confitebitur, ipse est qui et negatorem negabit. Porro si confessor est cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui timendum est etiam post mortem. Itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. Si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus si negaret. Atque ita Christus creatoris est, qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: Qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. Quodsi iam et remissio et retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. Quodsi et blasphemiam Christus a creatore avertit, quomodo sdversarius ei venerit non scio. Aut si et per haec severitatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur, et Christus negetur, et nihil intersit de cultu eius deve contemptu, et sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. Sanctus enim, inquit, spiritus docebit vos ipsa hora quid eloqui debeatis. Si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israelem cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur; non ad quam veneral maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod deus ori eius indidisset. Hae sunt novae doetrinae novi Christi, quas olim famuli creatoris initiaverunt. Ecce plane diversum exemplum Moysi et Christi. Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: Quid proximum tuum percutis? Et reicitur ab illo: Quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus vero postulatus a quodam ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda haereditate componerat, operam suam, et quidem tam probae causae, denegavit. Iam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. Sed enim optimi et non iudicis dei Christus, Quis me, inquit, iudicem constituit super vos? Aliam vocem excusationis invenire non potuit ne ea uteretur qua improbus vir et impius frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat. Denique probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter fratres componendae declinatione. Aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa pari disceptantium fratrum voluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis com mendasse nos divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio. Ah eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti, cuius erunt? Sic denique rex de gaxis et apothecis delitiarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audivit.