Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.29
lat tertullian stoa006 opp lat1
Quis nollet curam nos agere animae de victu et corpori de vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tanquam aemulam liberalitatis suae prohibet? qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cuius et corvi non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus, nec ullo tamen flosculo cultior. Ceterum nihil tam abruptum quam ut alius praestet, alius de praestantia eius secure agere mandet, et quidem derogator ipsius. Denique si quasi derogator creatoris non vult de eiusmodi frivolis cogitari de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subiectis, paulo post parebit. Interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? Eiusne quam nondum poterant perfectam exhibere deo, tantum quod revelato cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano subministrare, nec de eis cogitarent? Nam et cum subicit, Haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eundem deum modicos fidei increpabat in quem gentes incredulas notabat. Porro cum et adicit, Scit autem pater opus esse haec vobis, prius quaeram quem patrem intellegi velit Christus? Si ipsorum creatorem demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit, sin illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, quorum nihil praestitit? Si enim scisset, praestitisset. Ceterum si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. Professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit. Nihil enim mali necessarium. Et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. Porro si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? An de alieno bonus est? Quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec vobis adicientur. Utique ab ipso. Quodsi ab ipso, qualis est qui aliena praestabit? Si a creatore, cuius et sunt, quis est qui aliena promittat? Ea si regno accedunt, secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus cuius et primus, eius victus atque vestitus cuius et regnum. Ita tota promissio creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio, si nec in alium spectant quam cui per omnia pariaverint. Sumus servi, dominum enim habemus deum. Succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae. Item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus veritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. Unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, deum suum intuens detestatorem nuptiarum. Defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodi domum suam, in personam disponit creatoris. Fur enim creator quomodo videri potest, dominus totius hominis? Nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a domino eius alienat. Porro cum furem nobis diabolum demonstret, cuius boram etiam in primordio si homo scisset, nunquam ab eo suffossus esset, propterea jubet ut parati simus, quia qua non potamus hora filius hominis adveniet, non quasi ipse sit fur, sed index scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem. Ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatorem defendo; si vero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit ignoremus, habes supra praescriptum neminem rei suae furem esse, salvo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. Itaque interroganti Petro in illos an et in omnes parabolam dixisset, ad ipsos et ad universos qui ecclesiis praefuturi essent proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia domini reverso eo omnibus bonis praeponetur, qui vero secus egerit, reverso domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure, sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. Proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit et illi catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem affirmat, licet nolit haereticus. Temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius vindicatur. Quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo redditus. Quasi non et hoc ipsum iudicato fiat. Stultitia! Quis erit exitus segregatorum? Nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur qui salutem consequentur. Quis igitur infidelium status? Nonne damnatio? Aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diverso nihil consequentur retenti et fideles. Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles. Hoc erit iudicium, quod qui Intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? Cui me decet obsequi nisi remuneratori? Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in terram. Ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos ne ignem postularent inhumanissimo viculo co(??)rcuerat, quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando cantatum est: Ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando et per Osee comminatus est: Ignem emittam in civitates Iudaeae, vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea. Non mentiatur. Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem suam emisit, viderit quem ignem intellegendum contendas. Etiam si figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit meus est qui de meis utitur. Illius erit similitudo ignis cuius et veritas. Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adiciens, Putatis venisse me pacem mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Machaeram quidem scriptum est. Sed Marcion emendat; quasi non et separatio opus sit machaerse. Igitur et ignem eversionis intendit qui pacem negavit. Quale proelium, tale et incendium. Qualis machaera, talis et flamma, neutra congruens domino. Denique, Dividetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. Hoc proelium inter parentes si in ipsis verbis tuba cecinit prophetae, vereor ne Michaeas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat, caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero illud non dinoscentes, quo scilicet adimplens omnis quae super ipsos fuerunt praedicata nec aliter docens debuerat agnosci. Ceterum quis posset eius tem- pora nosse cuius per quse probaret non habebat. Merito exprobrat etiam quod iustum non a semetipsis indicarent. Olim hoc mandat per Zachariam: Iustum indicium et pacatorium iudicate; per Hieremiam: Facite iudicium et iustitiam; per Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate viduam, imputans etiam vineae Sorech quod non iudicium fecisset sed clamorem. Qui ergo docuerat ut facerent ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. Qui seminaverat praeceptum, ille et redundantiam eius urgebat. Iam vero quam absurdum ut ille mandaret inste indicare qui deum iudicem iustum destruebat? Nam et iudicem, qui mittit in carcarem nec ducit inde nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. Quotienscunque enim severitas creatoris opponitur, totiens illius est Christus cui per timorem cogit obsequium.