Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.30
lat tertullian stoa006 opp lat1
Quaestionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit? Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a praesepi et ducit ad potum? Ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, iubentem nullum opus fieri nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intellegendus? Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine. Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur. Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori. Quale est enim ut sit lenissimi dei regnum quod etiam iudicii fervor lacrimosa austeritate subsequitur? De sequenti plane simili- tudine vereor ne forte ulterius dei regno portendat. Fermento enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. Congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehenae sequatur. Quotiens adhuc se indicem ostendit et in iudice creatorem? Quotiens utique eiecit et damnat reiciendo? Sicut hic quoque, Cum surrexerit, inquit, pater familiae; et cluserit ostium; utique excindendis iniquis. Quibus pulsantibus respondebit, Nescio unde sitis, et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit, adiciet, Recedite a me omnes operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo. Ergo erit poena a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt iustos introeuntes in regnum dei, se vero detineri foris. A quo? Si a creatore, quis erit ergo intus recipiens iustos in regnum? Deus bonus. Quid ergo illuc creatori, ut foris detineat in poenam quos adversarius eius exclusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii bilem? Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. Ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens, aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum iudicavit, et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et indicat creatoris est.