LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.31

lat tertullian stoa006 opp lat1

Ad prandium vel ad coenam quales vocari iubet? Quales ostenderat per Esaiam: Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende. Homo quidam fecit coenam et vocavit multos. Utique coenae paratura vitae aeternae saturitatem figurat. Dico primo extraneos et nullius iuris affines invitari ad coenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam, qua homines, et per patres, qua Iudaici, non eius ad quem neque natura pertinebant neque praerogativa. Dehinc si is mittit ad convivas qui coenam paravit, sic quoque creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante iam vocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens, iam invitans, tantum quod invitans, iam in convivium cogens, eandem faciens horam coenandi et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. Si ab alio deo, merito, quia subito invitati, si non merito, ergo nec subito. Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem, Fac nobis deos, qui praeeant nobis; atque exinde aure audientes et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus viis meis, quascunque mandavero vobis. Ecce invitatio dei. Et non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio populi. Sed abierunt in iis quae concupiverunt corde suo malo. Agrum emi, et vos mercatus sum, et uxorem duxi. Et adhuc ingerit: Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas. Hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum, die et ante lucem. Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum. Hoc ut patrifamiliae renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum suum, ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam: Numquid solitudo factus sum domui Isra(??)lis? Aut terra in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam aut unde allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te. Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate. Dehinc loco abundante praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione qua in Deuteronomio: Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis in novissimis, id est alios possessuros locum eorum quoniam quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis, et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gerunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione, tangquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et novissimam in Christum invitationem recusavit. Quid ex hoc ordine secundum dispositionem et praedicationes creatoris recensendo competere potest illi, cuius nec ordinem habet nec dispositionem ad parabolae conspirationem qui totum opus semel fecit? Aut quae erit prima vocatio eius, et quae secundo actu admonitio? riter utramque partem invitare venti, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolae, Nec potest iam fastiosos iudicare. quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut si de futuro eos iudicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Et si venturus est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed iam collocaturus, Interea qui coenae istius vocationem in caeleste convivium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis aeque in spiritalis figurari a creatore.

Provenance