LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.34

lat tertullian stoa006 opp lat1

Sed Christus divortium prohibet dicens, Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit; qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium. Moyses vero permittit repudium in Deuteronomio: Si sumserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius, et dimittet illam de domo sua. Vides diversitatem legis et evangelii, Moysi et Christi? Plane. Non enim recepisti illud quoque evangelium eiusdem veritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens divortium propriam quaestionem eiua absolvit: Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una: quod deus itaque iunxit, homo disiunxerit? Hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es quae recepisti, sic tibi occurram ac si meus Christus. Nonne et ipse prohibens divortium et patrem tamen gestans eum qui marem et feminam lunxit excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendcro, meus sit. Dico enim illum condicionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem ut aliam ducat. Qui dimiserit, inquit, uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam qua non licet dimitti, ut alia ducatur; illicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente matrimonio nubere adulterium est. Ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat ob quam prohibuit. Etiam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conservat, nondum dico confirmat. Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam, nec alibi coniunctos ad sacramentum bsptismatis et eucharistiae admittens nisi inter se coniuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum creatorem? Certe quid facit apud te maritus si uxor eius commiserit adulterium? Habebitne illam? Scilicet nec tuum apostolum sinere coniungi prostitutae membra Christi. Habet itaque et Christum assertorem iustitia divortii. Iam bine confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium quo et Christus, si inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in evangelio Matthaei, Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam adulterari. Aeque adulter censetur et ille qui dimissam a viro duxerit. Ceterum praeter ex causa adul- terii nec creator disiungit, quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum qui ex compressione matrimonium fecerat non posse dimittere uxorem in omne tempus. Quodsi ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia vluntarium? sicut et prophetiae auctoritate, Uxorem iuventutis tuae non dimittes. Habes itaque Christum ultro vestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum, quoquo velis latere, prospectorem, quas nec separari vult prohibendo repudium, nec cum macula haberi tunc permittendo divortium. Erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus coniunxit. Erubesce etiam disiungens sine eo meritc quo disiungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere unde hauc sententiam deduxerit dominus, quove direxerit. Ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Ioannis mentione. Ioannes enim retundens Herodem quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa (non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi), coniectus in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus. Facta igitur mentione Ioannis dominus, et utique successus exitus eius, illicitorum matrimoniorum et adulterii figura iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite, ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat. Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requie- scentis. Nam et illud, quantum ad scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Ioannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et loannis refrigeria, ut iam audiret Herodes, Habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque mercedem creatoris sive tormenti sive refrigerii apud inferos determinet eis positam qui legi et prophetis obedierint, Christi vero et dei sui caelestem definiat sinum et portum. Respondebimus ad haec, ipsa scriptura revincente oculos eius, quae ab inferis discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrabae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum et transitum utrinque probibere. Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem quae sinus dicta sit Abrabae ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum, et ex eadem fide qua et Abraham deo credidit, nullo sub ingo legis nec in signo circumcisionis. Eam itaque regionem sinum dico Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tune apparitura caelesti promissione, quam Marcion suo vindicat, quasi non a creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum, secundum Amos, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in iustitia, loquens viam rectam, odio habens iniustitiam et iniquitatem? Quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas caeli futurum, utique ob caelestem promissionem, salva ea promissione cur non capiat sinum Abrabae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum in quo iam delinietur futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii prospiciatur? admoneus quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum deum praedicantes creatorem, et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum qui occidat et vivificet. Immo, inquit, nostri dei monela de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec enim accepisset Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur. Haec igitur fides eorum meruerat ut etiam voce caelesti confimaretur, iubente illum audiri quem agnoverant evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in caelum. Apud inferos autem de eis dictum est: Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse post mortem superbiae divitiarum et gloriae delitiarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes. Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.

Provenance