LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.35

lat tertullian stoa006 opp lat1

Conversus ibidem ad discipulos Vae dicit auctori scandalorum, expedisse ei, si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. Aestima quale supplicium comninetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. Agnosce igitur et iudicem et illo affectu pronuntiatem de cura suorum quo et creator retro: Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus eiusdem est. Peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. Nec mirum si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians, Fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius affirmet, praevenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgavit, sine tactu iam et sine verbo, tacita potestate et sola voluntate; quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo et de effectibus probato de qualitatibus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legem provocari; si quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique dominus per semetipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. Nunc etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud lsraelem in diebus Helisaei prophetae et neminem eorum purgalum nisi Naaman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures poluisse curari ab eo qui unum curasset quam ab illo decem qui nunquam retro unum? Sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophetis. Igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis areanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et climatorem humansrum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet nibil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora. Ideo illos remediatos, qua secundum legem iussi abire ad sacerdotes obaudierant; neque enim credibile est (??)eruisse medicinam a destructore legis observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? Quia nec Helisaeus Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intellegit etiam altius aliquid. Disce igitur et causas. In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, habens schisma illud ex novem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam collocaverat apud Samariam Hieroboam. Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in evangelio loannis Samaritana illa in colloquio domini apud puteum: Nae tu maior sis, et cetera; et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis oportet adorare. Itaque qui et per Amos Vae dixerit eis qui confident in monte Samariae, iam et ipsam restituere diguatus de industria iubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israëlitae et Samaritae. Tota enim promissio tribui Iudae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum salutis. Et ideo, ut vidit agnovisse legem illos Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem memorem divinae gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari legem. Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israëlites alium deum usque adhuc didicisset? Cui alii quam cui omnes remediati retro a Christo? Et ideo, Fides tua te salvum fecit, audiit, quia intellexerat veram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem eius Christum facere debere. Sed nec pharisaei possunt videri de alterius dei regno consuluisae dominum quando venturum sit quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. Non venit, inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt, Ecce hic, ecce illic: ecce enim regnum dei intra vos est. Quis non ita interpretabitur: Intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? Quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit, excelsum non est, nec longe a te. Non est in caelo, ut dicas, Quis ascendet in caelum et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas, Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic. nec illic; ecce enim intra vos est regnum die. Et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprohationes ipsius expectabat. Reprobari autem habens, et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde decerpsit ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio eius apud David canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. Lapis, in quit, quem reprohaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli. A domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus deum de contumelia aut gloria scilicet alicuius praedicasse, ut non eum portenderet quem et in lapidis et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Noē et Loth comparat tetris et atrocibus, deus lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio venit vindicandorum praeceptorum suorum? Etiam si vindicat ut ille, si iudicat me, non debuit per eius documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de Iudaei Christi, expectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes quem omni loco praedicat.

Provenance