Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.36
lat tertullian stoa006 opp lat1
Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia interpellationum eius. Ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. Sed subiunxit facturum deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex qui et vindex, creatorem ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit, pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo qua disciplina sit orandum eum et hic orandum constituit a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae sive iustificatricem humilitatis. Alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris. Illum, iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem, opinor. Nam et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire. Aliud est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult. Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus? Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. Et utique optimus, qui pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuvuns etiam Marcionitas. Denique interrogalus ab illo quedem, Praeceptor optime, quid faciens vitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis creatoris vitam acquiri sempiternam: cumque ille principaliora quaeque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit, tibi deest: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequer(??) me. Age, Marcion, omnesque iam commiserones et co(??)dibiles eius haeretici, quid audebitis dicere? Resciditne Christus priora praecepta, non occidenti, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem? an et illa servavit, et quod decrat adiecit? Quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur. Salvum est igitur et hoc in evangelio: Non veni dissolvere legem et prophetas, sed potius adimplere. Simul et cetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam aeternam et thesaurum in caelo, et semetipsum, cuius praecepta supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoc loco recongnoscendus, dicentem, Si aununtiavit tibi, homo, quid bonum, aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum? Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum, scientiam legis, Praecepta, inquit, scis. Facere iudicium: Vende, inquit, quae habes; diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse ire cum domino: Et veni, inquit sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur) utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamavit, Iesu, fili David, miserere mei! nisi quia filius David, id est ex familia David, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati ei fuerant? Sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret. merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse quod Iesus non esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. Sed et si doceres, facilius illos ignorasse praesumeret quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens dominus. Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. Quid vis caecum credidisse? Ab illo deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum David destinabatur, caecorum quoque remunerator? Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides qua crediderit in voce Iesu, fili David. Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit, fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus. Qui vult videre Iesum David filium, credat per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo, Fides tua te salvum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caesum deducere solet. Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes quominus admitteretur (in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David), ideo Christus ex diverso caeco subventi, ut hinc se ostenderet non esse filium David, ut ex animi diversitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi. Et cur fidei equidem pravae praestitisse se dixit? Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam. Nam et qui David offenderant, caeci; nunc vero eiusdem carnis homo supplicem se obtulerat filio David. Idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit, non valetudo.