Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.38
lat tertullian stoa006 opp lat1
Sciebat Christus baptisma Ioannis unde esset. Et cur quasi nesciens interrogabat? Sciebat non responsuros sibi pharisaeos. Et cur frustra interrogabat? An ut ex ore ipsorum iudicaret illos, vel ex corde? Refer ergo et haec ad exeusationem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam quid secuturum esset, si quid pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse humanum Ioannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent. existeret aliqui Marcion adversus Marcionem, qui diceret, O deum optimum, o deum diversam a creatoris exemplis! Sciens praeceps ituros homines ipso illos in praerupium imposuit. Sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. Sed de caelis fuit baptisma Ioannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui credi voluerat Ioanni, inorepaturus quod non credidissent, eius erat cuius sacramentum Io(??)nnes administrabat. Certe nolentibus renuntiare quid saperent cum et ipse vicem opponit, Et ego non dico vobis in qua virtute hace facio, malum malo reddidit. Reddite quae Caesaris Ca(??)aris, et quae sunt dei deo. Quae erunt dei? Quae similia sunt denario Caesaris; imago scilicet et similitudo eius. Hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. Quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi, non alieno; nisi quod necesse est, qui suum denarium non habet. Iusta et digna praescriptio est in omni qu(??)estione ad propositum interrogationis pertinere dobere sensum responsionis. Ceterum aliud consulenti aliud respondere dementis est. Quo magis absit a Christo quod no homini quidem convenit. Sadducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant domino ex lege materiam mulieris quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius viri deputanda esset in resurrectione. Haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum necesse est. Neminem timuit, ut quaestines aut declinasse videatur, aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. Respondit igitur huius quidem aevi filios nubere. Vides quam pertinenter ad causam. Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi ubi sit et mori. Ques vero diguatus sit deus illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum fiant, dei et resurrectionis filii facti. Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsio propositum absolvitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absolvitur. Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaostione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et tetum quod Sadducaei sciscitahantur, non de alio deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. Quodsi ad ea facis respondere Christum de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet sapientia captum. Ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo adversus argumetationes cohacrentes. Necti enim scripturae textum ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est daus illius aevi. Illius aevi deo adiungunt quo alium deum faciant illius aevi; cum sic legi opor(??)eat; Quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post deum ad sequentia pertineat illius aevi, id est quos dignutus sit deus illius aovi possessione et resurrectione. Non enim de deo, sed de statu illius aevi consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aevo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt, ut, Filii huius aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aevi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et his non nubere, quia non sint filii huius aevi; quando de nuptiis illius aevi consultus non de huius eas negaverat de quibus consulebatur. Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinotionis exceperant, nihil aliud senscrunt quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque adeo scribae, Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim resurrectionem, formam eius edendo adversus Sadducaeorum opinionem. Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse praesumpserant non recusavit. Si autem scribae Christum filium David existimabant, ipse autem David dominum eum appellat, quid hoc ad Christum? Non David errorem scribarum obtundebat, sed ho- norem Christo David procurabat, quem dominum Christum magis quam filium David confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. At ex nostra parto quam conveniens interpretatio! Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocalus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum acribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum, pulsata vero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. Quodcunque ad gloriam spectaret Christi creatoris, sic non alius tueretur quam Christus creatoris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable