LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.39

lat tertullian stoa006 opp lat1

Oi. n constitit de nominum proprietate deberi illam qui prior et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret. Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et prohibeat eos recipi quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem eius. Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies cos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus Christus et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super reguum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere firei, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? Cuius dispo- sitiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes trucidantur. Denique, Quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exserta in martyris nomine cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. A proximis quoque persecutiones et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis vosmetipsos, de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit, iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophotas quoque eadem a Iudaeis passos tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo, et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus et illustris domini. lIabes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur terra, videbunt te, et parturient populi: disperges aquas gressu; dedit abyssus sonum suum, sublinitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur scutum tuum: in comminatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones naliones. Conveniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis elementorum et nationum. Post haec quid dominus? Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima virtute, Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquavit redemptio vestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. Si et vos cum videritis omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic erit dies magnus domini et illustris venientis de caelis filii hominis, secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis adveniens et cotera. Et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat, relicta pecunia servis, qua feneraretur, et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis serviens illi, et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo, nec nubent, sed erunt sicut angeli, De eodem adventu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: Existi in salntem populi tui ad salvos faciendos Christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. Ipsum decursum scripturae evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim lilii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu auo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur, sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt. Tam enim mala cobserent adventui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera exemplum. Aspice ficum et arbores omnes, cum fructum protulerint, intellegunt homines aestatem appropinquasse, sic et vos cum videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est cuius est res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes sestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicate; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista? Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui ordinem expungi, si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator, zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum. Sic enim dominus eorum destinavit, dum verbum eius maneat in aevum. Sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio. Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes. Diluculo conveniendum erat, qui per Esaiam cum dixisset, Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?

Provenance