LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.41

lat tertullian stoa006 opp lat1

Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur, aut ignorasse illum, qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De quo Christo Iudaei quaesisset nisi de suo? Cur ergo non vel tunc alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. Atquin et si dixisset, passurus esset. Si dixero enim, inquit, vobis non creditis. Porro non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis passurus esset, si alterius dei, ac per hoc adversarium creatoris manifestaset? Ergo non ut pateretur alium se tunc quoque supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnoviase debuerant, ita eius fuit occultasse se cui ultro debehatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis, quasi non ego. Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserunt, Ergo tu dei es filius? quod te non vis aperte dicere, aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio sapiebat.

Provenance