Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.43
lat tertullian stoa006 opp lat1
Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit, venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali- laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis. De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in evangelio tuo meus est.