LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.6.p1

lat tertullian stoa006 opp lat1

Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum. Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses praestruendo in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat, proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et prophetarum. Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus eius intexla: competentia autem sententiae suae reservavit. Haec conveniemus, haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint, si Marcionis praesumptionem percusserint. Tunc et illa constabit eodem vilio haereticae caecitatis erasa quo et haec reservata. Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter hos maguam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum quantam inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. Hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore, ceterum creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones eius, si impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius, si repraesentaverit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. Huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique, et incipe recognoscere aut. Marcionis Christum aut creatoris.

Provenance