LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 4.8.p1

lat tertullian stoa006 opp lat1

Naxaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris. Unde et ipso nomine nos Iudaei Nazaraeos appellant per Nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, ad quas apud Nazareth descendit, vitando Archelaum, filium Herodis. Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida, non ita Christo creatoris per prophetas emancipata. Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque secundum prophetas invenitur. Et tamen apud Nazareth quoque nihil novi notatur praedicasse, dum alio, merito unius proverbii, eiectus refertur. Hic primum manus ei iniectas animadvertens necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem violentia plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. Nam etsi per medios evasit, sed ante iam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto, uti assolet, tumultu, vel etiam irrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.

Provenance