Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.8.p2
lat tertullian stoa006 opp lat1
Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res, etiam saecularis sapientia digna sententia est. Ad summam, et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus Esaiae, remediator valetudinum. Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio. Quodcunque curaverit Iesus, meus est. Veniemus tamen et ad species curationum. Ceterum et a daemoniis liberare curatio est valetudinis. Itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei. Cuius dei, vel hic pareat. Sed proinde increpabantur et iubebantur tacere. Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus immundis, volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat cui hoc congruebat quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. Illius erat praeconium immundi spiritus respuere cui sancti abundabant. Porro qui nunquam fuerat annuntiatus (si tamen volebat agnosci, frustra autem venerat, si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscunque substantiae, qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat. Iam nunc et qua destructor creatoris, nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et divulgari prae timore; nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira, saevitia, iudicia, vindicta, damnatio. Sed et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi dei filium coufitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi. Et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. Aut nunquid ideo increpabat quia timebatur, nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod nisi timore non facerent? Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere. Cecidit et in aliam praevaricationis notam, cum so a daemoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem. In solitudinem procedit. Solemnis et huiusmodi regio creatoris. Oportebat sermonem illic quoque videri in corpore ubi egerat aliquando et in nube. Competebat et evangelio habitus loci qui placuerat et legi. Capiat itaque iocunditatem solitudo, hoc Esaias promiserat. Detentus a turbis, oportet me, inquit, et aliis civitatibus annuntiare regnum dei. Ostenderat iam alicubi deum suum? Non puto adhuc usque. Sed de his loquebatur qui alium quoque deum noverant? Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi noverant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portende. bat quem solum sciebat notum eis qui audiebant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable