Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 4.9
lat tertullian stoa006 opp lat1
De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei (non enim simplex factum videri potest de quo argumentum processurum erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium, Ne time, abhinc enim homines eris capiens? Hoc enim dicto intellectum illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse qui per Hieremiam pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos, homines scilicet. Denique relictis naviculis secuti sunt eum, ipsum intellegentes qui coeperat facere quod edixerat. Aliud est si affectavit de naviculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem. Praestruximus quidem adversus Antitheses nihil proficere proposito Marcionis quam putat diversitatem Iegis et evangelii, ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis et novi testamenti. Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio quem ÏÏ Î½ÏαλαίÏÏÏον, id est commiseronem, et ÏÏ Î¼Î¼Î¹Ïούμενον, id est coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere et inprimis figuratae legis vim ostendere, quae in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus cibum quoque vetat sumere; participari enim stigmata delictorum, quasi ex contagione, si qui se cum peccatore miscuerit. Itaque dominus volens altius intellegi legem per carnalia spiritalia signiticantem, et hoc nomine non destruens, sed magis exstruens quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur illi quod debuerit legem observare et non contingere immundum, quem contaetus immundi non erat inquinaturus. Hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro. Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui corpus non habebat quod inquinaretur? Phantasma enim inquinari non posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, iam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate; nec contempsisse videri potest inquinamentum, cuius materiam non habebat; ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat. Si autem Helisaeus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman Syrum ex tot leprosis Israelitis emundavit, nec hoc ad diversitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum Israeliten leprosum emundat extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat, Syro facilius emundato significato per nationes emundationis in Christo lumine earum quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio, adulterio, stupro, falso testimonio, fraude. Quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caneret expiationem, et quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et Iavacrum. Nam et hoc opponit Marcion, Helisaeum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum vero verbo solo, et hoc semel, functum curationem statim repraesentasse. Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam creatoris vindicare. Nullius rei non ille potior auctor qui prior. Incredibile plane ut potestas creatoris verbo remedium vitii unius operata sit, quae verbo tantam mundi molem semel protulit. Unde magis dinoscitur Christus creatoris quam ex verbi potestate? Sed ideo alius Christus, quia aliter quam Helisaeus, quia potentior dominus famulo suo. Quid constituis, Marcion, proinde res agi a servis quemadmodum ab ipsis dominis? Non times, ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum negas creatoris quia potentior fucrit famulo creatoris, qui ad Helisaci pusillitatem maior agnoscitur, si tamen maior? Par enim curatio, licet distet operatio. Quid amplius praestilit tuus Christus quam meus Helisaeus? Immo quid magnum praestitit tui Christi verbum, cum id praestiterit quod fluvius creatoris? Secundum haec cetera quoque occurrunt. Quantum enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri. Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses. Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem verbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. Itaque adiecit, Ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissolvere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur. Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem qui lepra esset liberatus solemnia legis executurum, ideo ita praecepit. Quid tum? Perseveravitne in bonitate, id est permissione legis, an non? Si enim bonus perseveravit, nunquam destructor erit legis, nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam alterius dei vindicatur. Si non perseveravit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione Ieprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. Malus iam, quando legis eversor, si bonus, cum legis indultor. Sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. Ergo et sic malus, si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus esset ita facturum ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum ergo descendit, quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. Atquin quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur ergo non tacuit, ut homo solo suo arbitrio legi obediret? tunc enim aliquatenus posset videri patientiae suae perstitisse. Sed adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii, nisi legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit legem impleri. Quocunque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam, Non veni legem dissolvere, sed adimplere. Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est? Confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini de evangelio erasisse quam nostros iniecisse.