Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 5.10
lat tertullian stoa006 opp lat1
Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? Viderit institutio ista. Kalendae, si forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. Noli ergo apostolum novum statim aucto- rem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi, qui vane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi unius baptismi definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens crat de qualitate corporis retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis congredi convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae salutem repromittens non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam enim praedicavit resurrecturum esse corpus, si de corporis qualitate tractavit, Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicuius eiusmodi, vel quibus det corpus deus prout volet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam, - nonne carnalem et corporalem pro- tendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? Sicut et granum corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, in honestatem, in virtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diversitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale. Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut possit videri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam vivendo animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum dissolvitur in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale, siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale. Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Faetus primus homo Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum vivificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, dominum enim posuit novissimum pre novissimo Adam, veritus scilicet ne, si et dominum novissimum haberet Adam, et eiusdem Christum defenderemus in Adam novissimo cuius et primum. Sed falsum relucet. Cur enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem vel nominis vel substantiae vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse aliud primum, aliud novissimum, sed unius auctoris. Ceterum si et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen intulerit, primum est, novissimum autem, si primo par sit. Par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. Eodem modo et in nomine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. Quare secundus, si non homo, quod et primus? Aut numquid et primus dominus, si et secundus? Sed sufficit si in evangelio filium hominis adhibet Christum et hominem, et in homine Adam eum negare non poterit. Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit apostolus, Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. Non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes homines, tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur, Et ideo iam ad exhortationem spei caelestis, Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus, praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit ita incedere et a terreni, id est veteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. Denique quid subiungit? Hoc enim dico, fratres, quis caro et sanguis regnum dei non possidebunt, sidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galat(??)s scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit eos qui in carne sunt deo placere non posse. Quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum opinor est. Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. Quodsi in nomine carnis opera, non substantiam, carnis iubemur exponere, operibus ergo canis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum. Non enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare scelus est, calix tamen in quo datur reus non est. Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum alicuius mali faci temperat. Quale est autem ut, si anima auctrix operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quae in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione permaneat? Venefico absoluto calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. Ceterum aliud resurreclio, aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc, tenens utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei. erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis, sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua vel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem hoc creatoris est per prophetam), eius erit et res, id est regnum, cuius et verbum fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit, quod nobis victoriam utique de morte et triumphatorium accepit.