LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 5.11

lat tertullian stoa006 opp lat1

DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTIOS. Si deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur, qui et universa benedixit, habes Genesim, et ab universis benedicitur, habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis dei nullius magis nomine quam creatoris, misericordiarum tamen pater idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est dictus. Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo, quam Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito lezabelis, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et David agnoscenti delictum statim indulgere, malens scilicet licet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore negamus illum ex quo dicitur revelatus. Non potest igitur aliquid ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei qui prius non sit ostensus. Tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. Sic et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit; et si non littera, at eius spiritus; hoc erit novitas. Denique. qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat, Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, spiritus vero vivificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et ego vivificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem vim creatoris vindicavimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu vivificantis per evangelium. Non possunt duos deos facere quae, etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israël. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet novi testamenti, quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat, hoc et meae convenit fidei praeponenti evangelium legi, et vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus mundi, non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est. De Israēle enim dicit, Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum venit? quomodo iam operta et velata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad aposlum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysi, pertinebat? Denique quod sequitur, Cum vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie dicit, apud quem et est velamen Moysi, qui cum transierit in fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterios, cuius sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota? Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas carum intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus deus aevi huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium suggerat deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quihus deus, dehine: aevi huius excaecavit mentes infidelium; In quibus, Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium adhuc sub velamine Moysi. IIIis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: Aure audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et: Nisi credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de evangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aevi deus, sed infidelium huius aevi excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognoverint de scripturis intellegendum. Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset, contentus victoriae nae ultro possum et in totum conten- tionem hanc praeterisse. Simpliciori responso prae manu erit esse huius aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota huius aevi superstitio illi mancipata est qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae in persona Christi. Quis dixit, Fiat lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? Cui respondet spiritus in psalmo ex providentia futuri. Significatum est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis, Fial lux, et Christus et aposloli et evangelium et velamen et Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est dei huius aevi, certe non eius qui nunquam dixit, Fial lux. Praetereo hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim meminisse nationes quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione et testamentis et spe promissionis, etiam sine deo essent, in mundo utique,etsi de creatore. Ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. Quale est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris cuius et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et virtus ipsa; quia propterea in vasa ficlilia commissa sunt, ut eminentia eius proberetur. Ceterum iam non erit alterius dei gloria ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminen- tiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia, sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus. Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione temptationum et animi renovationem ex contemplatione promissionum.

Provenance