Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 5.12
lat tertullian stoa006 opp lat1
Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi, id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator? Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius spostolus timebatur!