LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 5.14

lat tertullian stoa006 opp lat1

Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. Nam et hacc erit dei virtus in substantia pari perticere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem; tantum enim Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic struxit, Carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex semine de statu simili, sed vera de censu non vero dissimili. Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hae ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi non possunt, non substantiam damnans, sed opera eius; quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis non ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed corporis mors est, spirtius autem vita propter iustitiam cui mors obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio mortuorum, dum est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit; siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignoraverint ludaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat? quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israel me non agnovit et populus mous me non intellexit; et qoud iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent adversus dominum et adversus Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum. Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae dei, et investigabites viae eius! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro revolverat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descedit? Sed enim et opes et divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat: Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? quis prorrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non et haec creatoris? Plane nevi dei praecepta videamus. Odio, inquit, babentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem, Auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum? Amore fraternitatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges proximum tanquam te. Spe gaudentes, utique dei. Bonum est enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes. Exaudiet enim te dominus in die pressurae. Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere. Quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes, sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes. Vae enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis. Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes. Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. Pacem cum omnibus hominibus hominibus habetote. ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam. Hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus dixerit Christus an non, Ego non veni legem dissolvere, sed implere? Frustra de ista sententia neganda Pontus laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certeco constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.

Provenance