Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 5.15
lat tertullian stoa006 opp lat1
DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. Brevioribus quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis. Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum IsraÄl, si occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem ad quem pertinet laesus; certe quivis alius quam adversarius laesi. Sed nec onerassed illos imputando etiam domini necem, qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos, licet Suos adiectio sit h(??)eretici. Quid enim tam acerbum, si alteruis dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum (??)as in honore tractare. Quomodo? dum non in libidine, qua gentes. Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et portentuosis. Lex naturae luxuriae est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris, sanctitatis praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitalis retundo. Ait eos qui remaneant in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi resurgent quod in nubibus auferentur in a(??)rem obviam domino. Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam huc velut nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias secundum Marcionem. Quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit extinguendus, et prophetias que non sint nihil habendae. Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat. Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur, et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et omnes in uno constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventu et salutificatoris nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas. Licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.