LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 5.18

lat tertullian stoa006 opp lat1

De manibus haeretici praecidentis non miror si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. Datam, inquit, sibi apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in deo, qui omnia condidit. Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab aevis deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit principatibus et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus eius ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum, sed in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit ut dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam tacere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? Tamen et creatori notum erat futurum. An non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat revelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum, et ita scriptura habebat: Occulti deo, qui omnia condidit. sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei, tunc et potestatibus et principatibus cuiuscunque dei, cum quibus sciturus esset creator. Adeo subtractum constat quod et sie veritati suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controversiam nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas? Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis vastatione? de cuius civitatis eversione? quas feminas, quos pueros quoave regulos catenis victor inseruit? Nam et cum apud David Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere eum et visibilem extundis proeliatorem. Agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, vel quia et captivitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium loquimini veritatem ad proximum quisque, et, Irascimini et nolite delinquere (ipsis verbis quibus psalmus exponeret sensus eius), sol ut non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum iusto enim iustus eris, et cum perverso perverteris, et, Auferte malum de medio vestrum, et, Exite de medio eorum, et, Immundum ne attigeritis; separamini, qui fertis vasa domini. Sic et, Inebriari vino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum; quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos et filii eius, cum adirent ad sancta. Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a deo norat. Ita cuius invenio praecepta et semina praeceptorum vel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres viris subiectas esse debere unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit, sicut et Christus stus caput est ecclesiae? Similiter et cum dicit, Carnem suam diligit qui uxorem susm diligit, sicut et Christus ecclesiam. Vides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. Quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habat (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. At enim Christus amavit et carnem sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et servabit illam et honorabit et coronabit. Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista si creatoris magna sunt apud apostolum scramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dieo, inquit, in Christum et ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratam cuius erat utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia adversario, si noto. Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam etsi Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum, Iex loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini. Audisti enim et veteribus dictum, Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum. Quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? Et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari dehuisse, si createrem significahat cuius essent quas praemisit potestates? Porro cum supra quidem induere nos iubeat armaturam in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? Aut enim ambo et dei, si ambo iam diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus deus. Ipsum vocabulum diaboli quareo ex qua delatura competat creatori. Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabant quia adiecit, In caelis. Sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitae, angelorum scandalizatorum in filias hominum. Et quale erat ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret, qui in catenis iam constitutus ob libertatem praedicationis constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?

Provenance