LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 5.5

lat tertullian stoa006 opp lat1

DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. Praestructio superioris epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Evangelizator enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant. Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem: porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus. Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. Et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Si haec creatoris sunt et quae ad causam crucis pertinent stultitiae deputat, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse? Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuavit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent? Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuaverit sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatorem utique docet intellegendum. Etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali; petra autem fuit Christus. Etiam Marcion servat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, misi nativitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex virgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam stulta mundi elegit deus, ut confandat sapientiam, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhenesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non vere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. Apud creatorem autem etism vetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius quam vasculerum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciberum exceptio? Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam. Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere, ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo qui hoc praecepit. Nisi creator praecepti ut in deo Marcionis glorietur.

Provenance