LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 5.7

lat tertullian stoa006 opp lat1

Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pronuntiavit, scrutantem corda et renes. Ab illo erit et laus unicuique a quo et contrarium laudis, ut a iudice. Certe, inquis, vel hic mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. Immo ne ita argumentareris, providentia spiritus sancti demonstravit quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. Verebatur nimirum tantae constantiae vis, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in evangelio generaverat, libere deum mundi nominare, adversus quem nisi exserte non posset videri presdicare. Non defendo secundum legem creatoris displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit. Communis et publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum sum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco est. Viderit et quomodo dixerit, In interitum carnis. ut spiritus salvus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicavit, et auferri iubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris et peeoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Avertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, ut templum deo, et deus templo. Templum ergo deo peribit, et deus templo. Atquin vides, Qui dominum suscitavit, et nos suscitabit; in corpore quoque suscitabit, quia corpus domino, et dominus corpori. Et bene quod aggerat, Nescitis corpora vestra membra esse Christi? Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis quam pro nostris cerporibus dependeret. Ergo et Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salva praestabit quae magno comparavit. Iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. Etenim apostolus, etsi bonum con- tinentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit et usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. Plane Christus vetat divortium, Moyses vero permittit. Marcion totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni eius), repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an.Christi? Atquin et Christus cum praecipit, mulierem a viro non discedere, aut si disoesserit, manere innuptam aut reconciliari viro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium conflrmavit, quod primo vetuit disiungi, et, si forte disiunctum, voluit reformari. Sed et continentiae quas ait causas? Quis tempus in collecto est. Putaveram, quia deus alius in Christo; et tamen a quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum deum affirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. Certe praescribeas tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allephylorum nuptias ubique prohibentis. Sed, Et si sunt qui dicuntur dei, sive in caelis sive in terris, apparet quomodo dixerit; non quasi vere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint. De idelis enim coepit de idolothytis disputaturus: Scimus quod idolum nihil sit. Creatorem autem et Marcion deum non negat; ergo non potest videri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse qui dei dieantur et temen non sint, quando, et si fuisent, nobis tamen unus esset deus pater. Ex quo omnia nobis, nisi cuius omnia? Quaenam ista? Habes in praeteritis, Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et vita et mors, quae alterius dei esse non possunt. Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque quemque docens vivere oportere satis exempla praemiserat militum, pastorum, rusticorum; sed divina illi auotoritas deerat. Legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat; sui enim dei nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non obligabis, et adicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum? etiam de bubus propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de evagelio viventibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse evangelizatores quam cuius lex quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probavit usurum. Ecce enim et in petram offendit caecus Marcion de qua bibebant in solitudine patres nostri. Si enim petra illa Christus fuit, utique creatoris, cuius et populus. Cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse vetera in Christum ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit, Haec autem exempla nobis sunt facta. Dic mihi, a creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert. Meliorem me illi adversarius faciet? Iam si deliquero eadem quae et populus, eademne passurus sum, an non? Atquin si non eadem, vane mihi timenda proponit quae non sum passurus. Passurus autem a quo ero? Si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit ut peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foveat deus zelotes? Si ab illo deo? Atquin punire non novit. Ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non disciplinam creatoris est. Denique et in clausula praefationi respondet. Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aevorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo si quando paria eorum quae retraetata sunt, quaedam et bre viter expungo. Magnum argumentum dei alterius permissio omnium obsoniorum adversus legem. Quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit. Ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio praestitit. Ceterum si quis alius deus fuisset destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis adversarii vivere.

Provenance