LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 5.8.p1

lat tertullian stoa006 opp lat1

Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor? Capul enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est? Certe de quo subicit, Vir enim non debet capnt velare, cum sit dei imago. Igitur si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput, non eum cuius imago sum? Cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius? Si creatoris apostatas, merito, ut illa facie, quae eos scandalizavit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitae feminas appetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et caliois sacramento iam in evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione iustissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata. fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice Iesse, et flos de radica ascendet, et requiescet super eum spiritus domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Iesse, id est virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argu- menteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum, sed quoniam exinde quo floruisset in carne, sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operalio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannam. Accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captivam duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem: dedit data filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus. Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus, nos ostendens filios hominum, id est vere hominum, apostolorum. In evangelio enim, inquit, ego vos generavi, et, Filii mei, quos parturio rursus. Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Ioelem: In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus, Quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. Alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii virtutum: hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. Vide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. Possum dicere ipsum, qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus, Diliges dominum de totis praecordiis et totis viribus et tota anima tua, et proximum tuum tanquam te ipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. Aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere, iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit), ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum temere deo suo vindicet, et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem meam qui voluerit eam exigere.

Provenance