LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 5.8.p2

lat tertullian stoa006 opp lat1

Interim Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timet iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in nullum. Mortuerum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum, Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Ita vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit morluum; ita mortui vocabulum corpori competit. Porro si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex dei lego. Corpori enim dictum est, Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem more, et per hominem resurrectio. Hic mibi et Christi corpus ostenditur. in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificamur, sic necasse est in Christo corpore vivificemur. Ceterum similitudo non constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam vivificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem disceptaionem. non omittendum. Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit, Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum: virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. Sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur. Dicunt denique hunc psalmum in Exechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum, ut hoc sit aute luciferum, et ex stella magis intellecta, et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad noctem convenitur. Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec, Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero. Nam etsi de toto populo ait, Filios generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem adiecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex utero generavi te, id est ex solo utero, sine viri semine, carni deputans ex utero spiritus. Quod et in ipso hic accodit: Tu es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem E(??)echias, nec in aevum, etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. Quid Ezechias ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur. Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomenem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram; placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo? Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in aeternum, nisi Chri- sti? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei, id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes. In Salomone nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis, Quid nunc, si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent: quoniam benedictus dominus deus Isra(??)lis, qui facit mirabilia solus: benedictum nomen gloriae eius, et replebitur universa terra gloria eius. Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici eius pulverem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non alium credendum quam creatoris.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable